- TENERIFFA
- I.TENERIFFAuna ex Insulis Fortunatis, alias Nivaria, Sansoni. 150. mill. pass ab ora proxima Biledulgeridiae in occasum, uti 35. a Canaria Insul. Circuitus 140. mill. pass. Eius oppid. sunt Palus, Laguna, Insulae praecipuae S. Crucis, S. Croce, cum portu amplo, Garrico cum portu, S. Christophori S. Christoval et Rialeio. Ibi etiam Monte de Pico seu de Teyda incolis, le Pic de Teneriffe aliis, mons altissimus de quo multa indigenae, Ex eo omnes simul Canarias videre licet, unde et Geographorum aliquam multorum calculum meruit, ut primum ab eo Meridianum ducant, Chr. Becmannus, Hist. Orbis Terr. Ad insulam hanc cum Hispanorum classem ex India Orientali portum S. Crucis appulisse, rescivisset Blackius, Anglicae classis Praefectus, ille facinore ab omni memoriâ dignissimô nihil moratus circum iacentia castella, et innumera tormenta inde in naves suas confertim displosa, portum ingressus est, totamque classem Hispanicam destruxit: annulum hinc quinque millium librarum a Parlamento meritus, Idem de regno Angliae c. 4. §. 6. Olim Duces habebat IX. liberâ electione sibi succedentes. Postmodum una cum reliquis Insulis a Ioanne de Betacourt, Robini Bracomontii Franciae Archi-Thalassi filio, cum titulo Regio possessa, sub Successoribus eius fuit, usque ad Didacum de Herrera, qui omne ius suum Ferdinando Aragoniae Regi transcripsit, a quo tempore Insula haec, cum reliquis canariis, Hispanici iuris est, Georg. Hornius, Orb. Imper. cum Not. l. Ioachimi Felleri, p. 480.II.TENERIFFAurbec. regionis Terrae Firmae, in Gubernio S. Marthae, iuxta confluentes fluv. S. Magdalenae in fluv. magnum S. Marthae. 90. mill. pass. a Carthagine nova in Eurum in America meridionali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.